monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > sectio 184 > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 61, 15
Et iam constituti in loco munito, in turri fortitudinis a facie inimici, miseramini eos quos timebatis: currere enim debetis in siti. Despicite ergo illos iam in illo loco constituti, et dicite: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum. Filii hominum, usquequo graves corde? Filii hominum vani, filii hominum mendaces; filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Cum miseratione ista dicite, atque sapite. Si transilivistis, si diligitis inimicos vestros, si destruere cupitis ut aedificetis, si eum amatis qui iudicat in gentibus, et replet ruinas ; ita his ista dicite, non odio habentes, non malum pro malo reddentes . Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in unum. Certe multi sunt: ecce est ille unus, unus ille qui proiectus est de turba convivantium . Conspirant, omnes temporalia quaerunt, quique carnales carnalia, et in futurum sperant quicumque sperant: etsi de opinionum varietate in diversum, de vanitate tamen in unum sunt. Diversi quidem errores et multiformes, et regnum adversum se divisum non stabit : sed similis omnibus voluntas vana et mendax, pertinens ad unum regem, cum quo in ignem aeternum praecipitanda est : Ipsi de vanitate in unum.